Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo
summi boni. “Simul atque natum animal1 est, gaudet
voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem
ut malum.” De malis autem et bonis ab iis animalibus,
quae nondum depravata sint,2 ait optime iudicari. haec
et tu ita posuisti,3 et verba vestra sunt. quam multa
vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer
utra voluptate diiudicabit, stante an4 movente? quoniam,5 [p. 48]
si dis placet,6 ab Epicuro loqui discimus.7 si stante, hoc
natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus;
si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas
erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur
animal illud modo natum a summa voluptate, quae
est a te posita in non dolendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.